Jump to content

Laodicea ad Lycum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Laodicea (discretiva).
Reliquiae antiquae urbis Laodiceae.

Laodicea ad Lycum fuit urbs antiqua a rege Antiocho II circa 250 a.C.n. in Phrygia condita, prope flumen Lycum. Rex nomen uxoris suae novae urbi indidit (plures urbes Laodicea dictae in regno Seleucidarum fuerunt).

Postquam Romani et rex Pergamenus Attalus I Antiochum III apud Magnesiam ad Sypilum vicerunt, secundum pacem inter victores et victos Apameae anno 188 a.C.n. pactam, urbs Laodicea regno Pergameno Attalidarum attributa est. Postea, regno ab Attalo III Romanis anno 133 a.C.n. testamento legato, Laodicea urbs provinciae Asiae facta est. Plurimi nummi Laodiceae, sive tempore regni Pergameni sive sub imperatoribus Romanis, percussi usque ad nostrum tempus pervenerunt.

Imperatore Nerone Laodicea ingenti terrae motu vastata est. Incolae suis viribus tamen urbem restituere potuerunt[1]. Divites enim erant : Laodicea nobilissima in imperio Romano erat vestium pulchritudinis causa, purpuratarum praecipue.

  1. Tacitus, Annales XIV.27.1: Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa nullo [a] nobis remedio propriis opibus revaluit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]