Latinitas bona

Lage (Saxonia Inferior)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne
Lage (Saxonia Inferior)
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Lage
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Lage communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Lage in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 28′ 02″ Sept., 06° 57′ 37″ Ort.
Altitudo: 19 supra mare
Area: 6,39 km²
Numerus incolarum: 1059 (30 Iunii 2014)
Coniunctio communium cum:
Spissitudo incolarum: 166 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 49828
Praefixum telephonicum: 05941
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 013
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Am Sportplatz 2
49828 Lage
Pagina interretialis: www.neuenhaus.de
Res politicae
Magister civium : Henricus Bosch (nullius factionis)
Ecclesia Reformata Lagensis.[1]

Lage est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Lage est praeterea pars Neuenhaus communis generalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Lagense anno 1626 bello deletum.

Anno 1183, castellum Lagense primo in actis descriptum est. Inter bellum Hispano-Nederlandicum, castellum anno 1623 deletum neque deinde refectum est. Ad annum 1803 regio Lagensis deinde quasi sui iuris fuit.[2] Ab anno 1806 Lage ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Lage pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Lage ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Lage cum aliis communibus se ad Neuenhaus commune generale coniunxit. Anno 2011, Henricus Bosch novus magister civium electus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen adiectivum: Lagensis. Hermannus Hamelmannus, Opera Genealogico-Historica, De Wastphalia & Saxonia Inferiori (Lemgoviae: Sumptibus Henrici Wilh. Meyeri, 1711), 243.
  2. Pagina communis generalis Neuenhaus de historia vici Lage

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lage spectant.