Lady Gaga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata-logo.svg Lady Gaga
Res apud Vicidata repertae:
Lady Gaga: imago
Lady Gaga: subscriptio
Nativitas: 28 Martii 1986; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Stefani Joanne Angelina Germanotta

Officium

Munus: Cantor, Auctor carminum

Familia

Genitores: Joe Germanotta; Cynthia Germanotta

Memoria

Laurae: MTV Video Music Award for Best New Artist, MTV Video Music Award for Best Art Direction, MTV Video Music Award for Best Visual Effects, Grammy Award for Best Female Pop Vocal Performance, Grammy Award for Best Music Video, MTV Video Music Award for Video of the Year, Grammy Award for Best Traditional Pop Vocal Album, LennonOno Grant for Peace, Golden Globe Award for Best Actress – Miniseries or Television Film, Academy Award for Best Original Song, Grammy Award for Best Dance/Electronic Album, Grammy Award for Best Dance Recording, Grammy Award for Best Pop Vocal Album, Grammy Award for Best Pop Duo/Group Performance, Grammy Award for Best Song Written for Visual Media, Grammy Award for Best Pop Solo Performance, Golden Globe Award for Best Original Song, American Music Award for Favorite Pop/Rock Female Artist, American Music Award for Favorite Pop/Rock Female Artist, BET Award for Video of the Year, BAFTA Award for Best Film Music, MTV Video Music Award for Best Female Video, MTV Video Music Award for Best Pop Video, MTV Video Music Award for Best Dance Video, MTV Video Music Award for Best Choreography, MTV Video Music Award for Best Direction, MTV Video Music Award for Best Editing, MTV Video Music Award for Best Collaboration, MTV Video Music Award for Best Female Video, MTV Video Music Award for Best Video with a Social Message, MTV Video Music Awards/Artist of the Year, MTV Europe Music Award for Best US Act, MTV Europe Music Award for Best Artist
Lady Gaga

Stephania Ioanna Angelina Germanotta (nata 28 Martii 1986), notior nomine scaenico Lady Gaga ('Domina Delira'), est cantrix, compositrix carminum chorearumque artifex Americana. Munus musicum rock in Urbis Novi Eboraci Latere Inferiore Orientali anno 2003 perfungi coepit, postquam in Schola Artium Universitatis Neo-Eboracensis se matriculaverat. Mox pactum cum Streamline Records, subsidiario societatis Interscope Records, consignavit. Eam, pro Interscope operam dantem sed carmina pro aliis societatis artificibus componentem, animadvertit Akon, qui, eius facultatibus vocis auditis, eam in suam societatem, Kon Live Distribution, conduxit.

Primo albo, The Fame ('Fama'), Augusto 2008 divulgato, magnam sibi gratiam conciliavit; carmina Just Dance (Quin saltes) et Poker Face (Vultus inexcitus) populis multarum civitatum gratissima facta sunt. Alterum eius album fuit The Fame Monster (Monstrum famae), quod carmina Bad Romance (Amor malus), Alejandro et Speechless (Elinguis) insigniter continebat. Album tertium est Born This Way (Sic Nata).

Modus eius musicus a criticis musicis wonky pop appellatus est. Cantores generis glam rock, sicut David Bowie, Queen, Madonna, Michael Jackson, eius animum accenderunt. Praeterea se modae studio ad carmina scribenda et canenda excitari dicit.

Etiam defensatrix iurum humanorum LGBT ac datrix operationis benevolae philanthropiae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lady Gaga nata est Novi Eboraci, prima filia Iosephi et Cynthiae Germanottae. Ei est una soror, Natalia (nata anno 1992). Gaga quintum annum agens coepit discere artem clavili ludendi, tredecim annos nata scripsit primum suum carmen clavili, quod erat eius generis quod vulgo ballata dicitur, et decimo quinto aetatis anno psallere et canere coepit in tabernis saltatoriis comitata a matre sua.

Gaga educata est Romana Catholica, in schola Catholica puellis tantum destinata Manhattanensi nomine Conventus Sacri Cordis docta est. Pueritia Catholica patet in verbis quae continent carmina Fame Monster ('Monstrum Famae') et Born This Way ('Sic Nata').

Gaga septendecim annos nata, NYU mature accepta est. Incubuit in musicam, artem,? religionem, et controversias ad societatem pertinentes. Secundo anno exiit e schola quia haec putavit: "cum semel didiceris de arte cogitare tua, te ipsam docere potes.”[1]

Nexus interni

Discographia[recensere | fontem recensere]

Alba:

  • The Fame ('Fama', 2008)
  • The Fame Monster ('Monstrum Famae', 2009)
  • Born this Way ('Sic Nata', 2011)
  • ARTPOP ('Ars Pop', 2013)
  • Joanne (2016)

Singuli ex The Fame:

  • Just Dance (2008)
  • Poker Face (2008)
  • Eh, Eh (Nothing Else I Can Say) (2008)
  • Lovegame (2008)
  • Paparazzi (2009)

Singuli ex The Fame Monster:

Singuli ex Born This Way:

Singuli ex ARTPOP:

Singuli ex Joanne:

  • Perfect Illusion (2016)
  • Million Reasons (2016)
  • Joanne (Where Do You Think You're Goin?) (2017)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Once you learn how to think about art, you can teach yourself"