La Madrague

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Portus Heracleae Cacabaris

La Madrague est nota cantiuncula Francica a Brigitta Bardot anno 1963 cantata. Scripta est a Gerardo Bourgeois et a Ioanne-Max musicata.

Cantiunculae titulum est etiam nomen domus Brigittae in litore Francico vici Heracleae Cacabaris. Toponymum madraga "cetarium" Latine sonat, scilicet rete ad tunnos capiendos et necandos positum.

Multi cantores et cantrices cecinerunt La Madrague: inter alios grex Reunionensis Zong anno 2006, Camélia Jordana anno 2009 et etiam Maria France anno 2009 celebrans septuagesimum quintum annum Brigittae.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]