Cetarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tunni, parte cetarii ultima iam capti, interficiuntur. Tabula ab Antonio Varni anno 1876 picta, titulo La tonnara di Favignana

Cetarium[1] (Graece κητοθηρεῖον)[2] est series retium iuxta oram maritimam positorum in quae tunni quotannis migrantes intrant et a piscatoribus necantur. Linguis vernacularibus nonnullis cetarium madraga, madrague, almadraba appellatur. Partes cetarii a Nicolao Parthenio Latine enumerantur: procoeton, cauda, altera cauda, dictya contortis gyris, pars ultima.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Horatius, Satirae 2.5.44. De sensu huius verbi, lexicographis septentrionalibus ignoto, vide D'Arcy Wentworth Thompson, A Glossary of Greek Fishes (Londinii, 1947) pp. 84-85
  2. Aelianus, De natura animalium 13.16 (vide p. 329 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!