Léal Souvenir

E Vicipaedia
Léal Souvenir, oleum in quercu, 33.3 cm × 18.9 cm., in Pinacotheca nationali Londinii

Léal Souvenir (aliter Timotheus vel Imago viri) est parva tabula quercea oleo picta Iohannis de Eyck, pictoris Batavi. Hominem in tabula pictus non cognovimus, sed vultus eius proprius hominem verum ostendit, et non hominem idealem inter pictores Renascentiae septentrionalis usitatum;[1] etiam vultus magnus et iucundus aliquantum cum corpore tenui discrepat. Lineamenta eius simplicia et rustica, sed cogitabunda descripta sunt. Nonnulli eruditi, ut Ervinus Panofsky, tristitiam in eius habito invenerunt. Homo socius satis magnus Philippi III, ducis Burgundiae, fuisse videtur, ut pictor aulae ducalis eum pingeret.

Homo pictus sedet ante pluteum lapideum, tribus titulis inscriptum.[2] Iohannes de Eyck non omnino linguas Graecas et Latinas comprehendebat et errores facere solebat, itaque haec inscriptiones varie ab eruditis leguntur. Primus titulus, Graece scriptus, est "TYΜ. ωΘΕΟC", qui fortasse, sed haud certe, cum nomine Timothei Milesii coniungendus est.[3] Panofsky igitur postulavit hominem pictum fuisse clarum aulae Philippi musicum.[4] Secundus titulus, "LEAL SOVVENIR" (Francogallice léal souvenir, 'fidelis memoria') indicat imaginem esse monumentum mortui. Tertius titulus continet nomen pictoris et diem confectionis: "Actu[m] an[n]o d[omi]ni.1432.10.die octobris.a.ioh[anne] de eyck".[5] Quia haec verba ad linguam iurisprudentiae pertinere videntur, nonnulli eruditi censent hominem pictum fuisse iuris consultum vel quemdam ministrum iuridicialem Philippi.

Tabula anno 1857 acquisita est a Pinacotheca nationali Londinii, ubi perpetuo ostenditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Smith, 42
  2. Panofsky, 80
  3. Paviot, 212
  4. Wood, 650
  5. Bauman, 37

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bauman, Guy. "Early Flemish Portraits 1425–1525". The Metropolitan Museum of Art Bulletin, volume 43, No. 4, Spring, 1986
  • Borchert, Till-Holger. Van Eyck. London: Taschen, 2008. ISBN 3-8228-5687-8
  • Campbell, Lorne. The Fifteenth-Century Netherlandish Paintings. London: National Gallery, 1998. ISBN 0-300-07701-7
  • Dhanens, Elisabeth. Hubert and Jan van Eyck. New York: Tabard Press, 1980. ISBN 0-914427-00-8
  • Harbison, Craig. Jan van Eyck, The Play of Realism. London: Reaktion Books, 1991. ISBN 0-948462-18-3
  • Jones, Susan Frances. Van Eyck to Gossaert. London: National Gallery, 2011. ISBN 978-1-85709-504-3
  • Kemperdick, Stephan. The Early Portrait, from the Collection of the Prince of Liechtenstein and the Kunstmuseum Basel. Munich: Prestel, 2006. ISBN 3-7913-3598-7
  • Meiss, Millard. "'Nicholas Albergati' and the Chronology of Jan van Eyck's Portraits". Burlington Magazine, volume 94, No. 590, May 1952
  • Pächt, Otto. Van Eyck and the Founders of Early Netherlandish Painting. 1999. London: Harvey Miller Publishers. ISBN 1-872501-28-1
  • Panofsky, Erwin. "Who Is Jan van Eyck's 'Tymotheos'?". Journal of the Warburg and Courtauld Institutes, volume 12v, 1949
  • Paviot, Jacques. "The Sitter for Jan van Eyck's 'Leal Sovvenir". Journal of the Warburg and Courtauld Institutes, volume 58, 1995
  • Smith, Jeffrey Chipps. The Northern Renaissance. London: Phaidon Press, 2004. ISBN 0-7148-3867-5
  • Upton, Joel Morgan. Petrus Christus: His Place in Fifteenth-Century Flemish painting. University Park, PA: Pennsylvania State University Press, 1989 ISBN 0-271-00672-2
  • Weale, W. H. J.. Hubert and John Van Eyck, their life and work. London: J. Lane Company, 1908
  • Wood, Wendy. "A new identification of the sitter in Jan van Eyck's Tymotheus portrait". The Art Bulletin, volume 60, No. 4, December 1978

Nexus externi[recensere | fontem recensere]