Kiachta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kiachta
Res apud Vicidata repertae:
Kiachta: insigne
Civitas: Russia
Locus: 50°21′0″N 106°27′0″E
Numerus incolarum: 20 031
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Urban settlement Gorod Kyakhta, Kyakhtinsky District

Geographia

Superficies: 28 chiliometrum quadratum

Kiachta[1] (Russice Кяхта, Buriatice Хяагта хото[2]) est urbs in Buriatia. Incolarum 20 297 anno 2020 habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1727 ut arx (ostrog) condita est. Troitskosavsk (scilicet Urbs Trinitatis et sancti Sabae) usque ad annum 1734 nominabatur. Cum Sinis commercium omne longe per Kiachtam exhibebatur et thea in Russiam Europamque per Kiachtam importabatur. Anno 1743 sloboda mercatoria Kiachta facta est. Initio saeculi XIX arx destructa est. Canale Suesiensi aedificato et Ferrivia Sinica Orientali[ru] constructa commercium Sinicum Kiachtam reliquit.

Kiachtae de monte despectus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Andreas Sytin, Petrus Simon Pallas botanicus (= Сытин, А.К. Петр Симон Паллас — ботаник), Moscoviae 1997, p. 305; vel Ciachta, Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 502.
  2. De Buriatico хяаг, elytrigia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°21′0″N 106°27′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica