Kemi Adeosun

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kemi Adeosun
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Martii 1967; Londinium
Patria: Nigeria, Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Finance Minister of Nigeria
Munus: Argentarius, accountant, Politicus

Kemi Adeosun (Londinii nata anno fere 1967) est a die 11 Novembris 2015 ministra a vectigalibus Nigeriae, antecessore Ngozi Okonjo-Iweala.

Patre et matre e civitate Ògùn Nigeriae oriundis, Kemi Adeosun Londinii in Anglia educata est. Alumna est universitatis Londinii Orientalis. Diploma gestionis argentariae universitatis Londiniensis meruit. Apud societates mercatorias et argentarias operam dedit inter quas British Telecom et London Underground (societas ferriviae subterraneae Londiniensis gestatrix) necnon Price Waterhouse Coopers. In Nigeriam migrata directrix thesaurorum civitatis Ògùn, parentium suarum originis, anno 2011 facta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]