Jemgum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Jemgum
Res apud Vicidata repertae:
Jemgum: insigne
Jemgum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°15′57″N 7°23′6″E
Numerus incolarum: 3 675
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 78.54 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bunde, Weener

Tabula aut despectus

Jemgum: situs
Jemgum: situs
Jemgum ex aere visum
Ecclesia Sancti Liudgeri in vico Holtgaste saeculo 13 aedificata

Jemgum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Situm est ad finem Nederlandiae atque Mare Germanicum. Ad Jemgum vici Böhmerwold (53 incolae), Critzum (157) , Ditzum (646), Hatzum (180), Holtgaste (236), Jemgum (1.568), Marienchor (43), Midlum (303), Nenndorp (131), Oldendorp (102) atque Pogum (215) pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ager communis Jemgum molibus in Dollart sinum exstructis paulatim auctus est.

Saeculo 13 Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani in Jemgum commendam condidit. Anno 1362 fluctu magno maris pars agri futuri communis submersus est. Tum Jemgum pars Frisiae Orientalis fuit. A saeculo 16 - post fluctum maxumum anni 1509 - ager Jemgum molibus paulatim auctum est. Annis 1744 - 1806 vicus ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Jemgum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Jemgum ad circulum Weener et ab anno 1932 - circulo Weener dissoluto - ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Jemgum novam patriam inveniunt. Anno 1962 vici supra dicti administrationem in communi generali se coniunxerunt[1]. Anno 1973 denique commune unica Bunde conditum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Jemgum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]