Bunda

Locus: 53°11′2″N 7°16′19″E
Numerus incolarum: 7 664
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Bunda[1] (Theodisce et Sagterlandice Bunde; Saxonice Bunn) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis, ad finem Nederlandiae ac Maris Germanici situm. Ad Bundam vici Bona[2] (Theodisce Boen), Bunda[1] (Theodisce Bunde), Bunderha[3] Theodisce Bunderhee), Dollartium[4] (Theodisce Dollart) atque Wymaria[5] (Theodisce Wymeer) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Bunda anno 1428 primo in actis descripta est. Sed forsitan iam saeculo 8 tempore Caroli Magni conditum est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. A saeculo 16 ager Bundae molibus paulatim auctus est. Annis 1744 - 1806 commune ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Bunda Regno Hannoverano tradita est, quae anno 1866 a Borussia occupata est. Ab anno 1885 Bunda ad circulum Weener et ab anno 1932, circulo Weener dissoluto, ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati Bundae novam patriam inveniunt. Anno 1973 communia Bona[2] (Theodisce Boen), Bunda[1] (Theodisce Bunde), Bunderha[3] (Theodisce Bunderhee), Dollartium[4] (Theodisce Dollart) atque Wymaria[5] (Theodisce Wymeer) administrationem in communi generali se coniunxerunt. Anno 2001 denique commune unicum Bunda conditum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Deiter, H. (1881). Oldeborchs, Pastoris zu Bunda in Reiderland, kleine ostfriesische Chronicke, betreffend die Jahre 1558 bis 1605. Jahrbuch de Gesellschaft für bildende Kunst und vaterländische Altertümer zu Emden.
- 1 2 Heringa, J. (1984). Het Groninger en Oostfriese register van de proosdij Farmsum. Heruitgave van het sínodale register. Academic Press.
- 1 2 Suhr, H. (2023). Die "Gallerie ostfriesischer Burgen" und die adeligen Sitze im Oberrheiderland. Ostfriesische Historiographie und Bloggeschichte,
- 1 2 3 Ubbo Emmius. (1616). Rerum Frisicarum Historia. Elzevir.
- 1 2 Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 3. N-Z.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bundam spectant (Bunde, Bunde (Germany)). |
