Jalāl Ṭālabānī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Jalāl Ṭālabānī
Res apud Vicidata repertae:
Jalāl Ṭālabānī: imago
Nativitas: 12 Novembris 1933; Kelkan
Obitus: 3 Octobris 2017; Berolinum
Patria: Iraq

Officium

Officium: Prime Minister of Iraq, President of Iraq
Munus: Politicus, jurist, Causidicus

Consociatio

Factio: Patriotic Union of Kurdistan
Religio: Islam

Familia

Proles: Bafel Talabani

Memoria

Laurae: Bruno Kreisky Award

Jalāl Ṭālabānī seu litteris Arabicis جلال طالباني (die 12 Novembris 1933 natus; Berolini mortuus die 3 Octobris 2017) fuit politicus Iracae origine Carduchus.

Ad Kirkan iuxta Sulaimaniam natus, in urbibus Koya[en], Arbela, Corcyra[en] educatus, Jalāl Ṭālabānī iuribus studuit apud universitatem Bagdatensem, unde subito abscedit ne propter agitationes politicas expelleretur. Ab anno fere 1961, rursus ab 1976, denuo annis 1980 pro autonomia et libertate Carduchiae Iracensis militavit legationesque conduxit. Constitutioni regiminis Carduchici regionalis anno 1992 adiuvit.

Praeses Iracae die 6 Aprilis 2005 a conventu nationali electus, usque ad diem 24 Iulii 2014 hoc officio functus est, sed a mense Decembri 2012 morbo graviter affectus, qua ratione aliquot menses annorum 2013, 2014 et 2017 Berolini in nosocomio iacebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Baracus Obama et Jalāl Ṭālabānī Bagdati anno 2009 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]