Jagoff

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Jagoff vel jag-off est vocabulum indignum Americanum ex lingua Anglica Pittsburgensi, hominem stupidum vel ineptum significans.[1] Quod saepissime in regionibus Pittsburgi et Pennsylvaniae Occidentalis auditur.[2][3] Liber Dictionary of American Regional English vocabulum definit 'generalem obtrectationis appellationem'.[4][5] Habent hoc omnino incolae Pittsburgi, inter exsules Pittsburgenses affectum benigne nostalgicum eliciens.[6]

Secundum Barbaram Johnstone, professorem Anglicae et linguisticae in Universitate Carnegie Mellon,[7] vocabulum in insulis Britannicis septentrionalibus ortum est, in regione quae multos advenas ad Pittsburgum praebuit. Deducitur a verbo to jag, quod 'fodicare, pungere' significat. Johnstone dixit, "Nemo putat haec derivata a jag obscena esse."[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barbara Johnstone, [1] "American Varieties: Steel Town Speak,"] Do You Speak American? (PBS).
  2. Pittsburgh Speech & Society Dictionary (University Library System, University of Pittsburgh).
  3. "Pennsylvania," in Dictionary of American Regional English (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press).
  4. Anglice: "general term of disparagement."
  5. "D," in Dictionary of American Regional English (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press).
  6. Rebecca Sodergren, "Ex-Pittsburghers are hungry for Pittsburgh," Pittsburgh Post-Gazette, 3 Iulii 2012.
  7. Department of English, Carnegie Mellon University, "Barbara Johnstone, Professor of English and Linguistics."
  8. Anglice: "Nobody thinks of these derivatives of 'jag' as obscene."