Iuriew Polscoi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iuriew Polscoi
Res apud Vicidata repertae:
Iuriew Polscoi: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°30′0″N 39°41′0″E
Numerus incolarum: 18 433
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Yuryev-Polsky District, Yuryevsky Uyezd (Vladimir Governorate)

Geographia

Superficies: 10 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Hîncești

Vide etiam paginam discretivam: Georgiopolis

Iuriew Polscoi[1] vel Georgiopolis Agrorum vel Georgia Campestris[2] (Russice Юрьев-Польский, Jur'ev-Pol'skij) est urbs regionis Volodimiriensis Russiae. In ripis Kolokšae fluvii Clesmae tributarii patet. Incolarum 18 098 anno 2020 habuit.

Iuriewscensis districtus tabula (ex atlante Ioannis Kirilov)

Historia[recensere | fontem recensere]

A Georgio Longimano anno 1152 urbs condita est, ex quo appellatur (Agri Susdalienses, Russice Suzdal'skoje Opol'e, est regio historica). Anno 1234, ecclesia cathedralis sancti Georgii aedficata est. Anno 1212, ducatus Iuriewscensis sui iuris existebat, cuius dux primus Sventoslaus Vsevolodi Nidi Magni filius erat. Urbs annis 1238, 1382, et 1408 a Mongolis destructa est. Anno 1340, Moscuensis factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabula ex atlante Ioannis Kirilov.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°30′0″N 39°41′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия