Oberhof

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aspectus generalis oppidi Thuringiensis Oberhof

Oberhof oppidum in Circulo Schmalkalden-Meiningen in Germania est in altitudine 800 metrorum. Pridie Kal.Ian. 2017 habuit incolas 1634. Ars athletica hibernalis loci famam auxit, ubi revera multa certamina internationalia iam posita sunt, e.g. sclodiis, sclodiis gubernabilibus, desulturae nartatoriae.

Historia[recensere | fontem recensere]

In transitu montano iam anno 1259 mentio facta est de via aliqua trans saltus densos, quae Erfordiam cum Norimberga iungebat. Migrantibus mercatoribusque hic hospitium ab equitibus Sancti Ioannis erectum erat, cui nomen Aulae superioris (Oberer Hof). De quo legimus prima vice anno 1470 in documento scripto, antequam in possessionem gravionum Gleichen veniret. Praeter aedificia relaxatoria inveniebantur hic semper et casellae carbonariorum, fabrorum silvaticorum, excubatorum. Saeculo XVIII ineunte incolis 150 schola propria instituta est necnon pusillum oratorium. Pro castello venatorio anno 1783 ecclesia erecta est. Alexander I (imperator Russiae) anno 1813 plagas Oberhof quoque transiit in persecutione tyranni crudelis Francogalli Napoleonis Bonaparte.

Incrementum oeconomicum fuit cuniculo Brandleitetunnel confecto, qui longitudine trium chiliometrorum viam ferratam directissimam inter Erfordiam et Mainingiam aperuit. Unde felici emolumento in rebus periegeticis nullum iam obstactulum fuit.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Res unica quasi est Hortus Rennsteig cum multis plantis montanis ex omni orbe terrarum oriundis. In oppido vestigia locorum athleticorum pristinorum indagare potes necnon gaudere eventibus hodiernis sat multis hieme et aestate celebrandis (e.g. in aula cursus campestris, ubi per totum annum nives servantur). Protestantica Ecclesia Christi (Theodisce: Christuskirche) anno 1957 inaugurata est, ut sacellum anni 1783 destructum repensaretur replerereturque. Agebatur de primo fano christiano in communistica Re publica democratica Germanica funditus reconstructo.[1] In Oberhof catholicis quoque delubrum parvum datum est in via Am Schloßberg sita - Ecclesia Sancti Iosephi.

Peragrationes ad libitum[recensere | fontem recensere]

Per silvas et agra lustrantibus Oberhof vere multa offert. Aditus rapidi ad semitam Rennsteig praebentur, ut vagentur e.g. ad Thuringiae altissimum montem Großer Beerberg (982 metrorum) cum paludibus miraculosis. In vertice semitae reperitur specula quae nuncupatur Plänckners Aussicht in honorem architecti Iulii de Plänckner.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oberhof spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]