Isaacus Oliver

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Isaacus Oliver
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Oliver: imago
Nativitas: 1556; Rothomagus
Obitus: 2 Octobris 1617; Londinium
Patria: Francia

Officium

Munus: pictor, delineator

Isaacus Oliver (vulgo Isaac Oliver; Rothomagi anno 1565 fere natus; Londinii 2 Octobris anno 1617 mortuus) fuit pictor et delineator Anglicus in Francia natus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Aurificis hugenoti [1] Petri Ollivier[2] filius, anno 1568 in Angliam cum familia advenit[3][4]. Nicolai Hilliard[1][3][4], quem postea aemulatus est[1], et Friderici Zuccaro discipulus, laboravit de 1583 usque ad 1616, primi ac ultimi operis cum die annis[3]. Regiones peregrinas, probabiliter Nederlandiam et certe Italiam, peragravit[4]. Die XIII Maii anno 1596, enim, Venetiis fuit[4], ubi Sir Arundel Talbot effigies obsignavit[3]. Semper anno 1596 effigies obsignavit ut Isacq oliuiero, Francese[3]: enim se semper Francogallicum putavit, exspectans tamdiu antequam civitati Anglicae se dicare[2]. Die IX Februarii anno 1602 in Austin Friars ecclesia nederlandica Saram Gheeraerts in matrimonium duxit[3]. Hoc tempore Rothomagensis commemoratus est[3]. Anno 1604 fere, operum parvorum pictor clarissimus factus est, sic eius magistro successit et reginae Annae Daniae pictor fuit[1][4]. Die VI Decembris anno 1606 civitati Anglicae se dicavit[3].

Maxime effigies, figurarum tractatio perfecit et historica argumenta effigiavit[3]. Eius opera iuvenalia a Hilliard adducta sunt, sed postea eius ratio mox ab magistri illa distulit [2]. Eius ratio, natularior quam Hilliard[1], effigierum pictoribus Antverpiae, ut Pourbus per leviri Marci Gheeraerts opera,[4] vel Antonio Moro repetiit[5]. Hi pictores pigmentis fuscis et exstinctis ad figurarum umbras et profundum efficiendas adhibebant[4]. Huic artificis nota symbolicorum ornamentorum usus[1] et singulorum atque lucis effectuum sapor est[5]. Probabiliter Oliver etiam grandes picturas pinxit[1], sed nulla inventa est[4], attamen fieri potest ut aliquot opera Gulielmo Larkin attributa a hoc artifice perfecta sint[1]. Oliver, praeterea, delineationes, quae a manierismo italico, praecipue a Francisco Mazzola, adductae sunt, effecit[4].

Filius Petrus[3], qui imitationes ex claris magistris perfecit[1], eius discipulus fuit[3]. Eius opera Iacomum Palmer adduxerunt[3]. Operas cum eius filiis Petro et Isaaco sociavit[5].

Dies festus sub divo

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Oliver spectant.