Iosephus Ioannes Thomson

E Vicipaedia
Wikidata Iosephus Ioannes Thomson
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Ioannes Thomson: imago
Iosephus Ioannes Thomson: subscriptio
Nativitas: 18 Decembris 1856; Mancunium
Obitus: 30 Augusti 1940; Cantabrigia, Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Joseph John Thomson.

Officium

Officium: President of the Royal Geographical Society
Munus: physicus, mathematicus, professor
Patronus: Universitas Cantabrigiensis

Consociatio

Religio: Anglicanismus

Familia

Genitores: Joseph James Thomson; Emma Swindells
Coniunx: Rose Thomson
Proles: Georgius Paget Thomson, Joan Paget Thomson

Memoria

Laurae: Praemium Nobelianum physicae, Copley Medal, Royal medal, Elliott Cresson Medal, Hughes Medal, Faraday Medal, Hodgkins Medal, Albert Medal, Franklin Medal
Sepultura: Abbatia Westmonasteriensis
J.J. Thomson

Iosephus Ioannes Thomson (natus die 18 Decembris 1856; mortuus 30 Augusti 1940) fuit physicus Britannicus. Electron et particula subatomica invenit, annoque 1906 Praemium Nobelianum physicae accepit, ratione studii conductionis electricitatis in gaso.[1]

Eius alma mater fuit Collegium Owens (hodie Universitas Mancuniensis). Georgius Paget Thomson est filius eius.

Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses magister ab anno 1918 meruit. De eo Andreas Gow eiusdem collegii socius hoc epitaphium Latinum composuisse refertur:

In memoriam Josephi Thomson, qui, propter minimarum particularum scientiam maximo utriusque universitatis collegio praepositus, alteram officii partem omnino neglexit, altera ita functus est ut neglectam maluisses. Raucus, edentulus, impexus, uxorem duxit non amabilem, cuius ope et auxilio suffultus, heredibus LXXX milia librarum sterling-arum, collegio domicilium hara immundius, posteri exemplum memorabile avaritiae reliquit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon