Iohannes Siloensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Iohannes Siloensis (Bohemice Jan Želivský; natus Humpolec in vico Bohemiae exeunte saeculo 14; occisus Pragae die 9 Martii 1422) fuit sacerdos Bohemicus atque praedicator Hussiticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohannes fuit fortasse canonicus regularius monasterii Siloensis (Bohemice: Želiv) ordinis Praemonstratensis. Postea factus est praedicator Hussitarum in ecclesia Beatae Mariae Virginis ad Nives in Nova Civitate Pragensi. Fuit caput pauperum Pragensium et socius Thaboriensium. Post cladem partis radicalis Hussitarum Pragae die 9 Martii 1422, necatus est in Curia Vetero-Pragensi.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavel Spunar: Repertorium auctorum Bohemorum provectum idearum post Universitatem Pragensem conditam illustrans, vol. 2 (Warsaviae et Pragae: 1995), 47.