Iohannes Iacobus Hofmannus
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Hofmann (discretiva).
Iohannes Iacobus Hofmannus (Theodisce Johann Jacob Hofmann; natus die 11 Septembris 1635 Basileae; mortuus die 10 Maii 1706) fuit theologus, rerum gestarum scriptor, atque lexicographus Helveticus. Auctor erat Lexici Universalis et professor linguae Graecae in Universitate Basiliensi Helvetiae.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Lexicon Universale Historico-Geographico-Chronologico-Poetico-Philologicum continens Historiam Omnis Aevi, Geographiam omnium Locorum, Genealogiam principum Familiarum, addita ubique Chronologia tum veteri tum recentiore, Mythologiam insuper omnium Fabularum, Discussionem Philologicam illustrium circa haec occurrentium Difficultatum. Genavae 1677; nova editio Lugduni Batavorum 1698.
- Poematum Libri III, Seu Proteus Horatianus, Clio Raurica, Et Salomon Emmetros. Basiliae 1684.
- Epitome metrica historiae universalis civilis & sacrae ab orbe condito usque ad annum praesentem 1686. Basiliae 1686.
- Historia Paparum Seu Episcoporum Ecclesiae Romanae a primis eius incunabulis usque ad nostram aetatem brevi metro comprehensa. Basiliae 1687.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Lexicon Universale (stipula) apud Vicifontem. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |