Iohannes Herkel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iohannes Herkel
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1786; Vavrečka
Obitus: 1853; Budapestinum

Officium

Munus: scriptor

Iohannes Herkel (Slovace Ján Herkeľ), anno 1786 natus et anno 1853 Budapestino mortuus, linguista Slovacus. Anno 1826 in libro Latine scripto proposuit linguam panslavicam artificialem, quem Slavicam universalem vocabat. Lingua eius abecedario Latino utitur, septem casus habet, multos modos verbi et tempora; haud facilior est linguis naturalibus, ut linguae artificiales a posteriori creatae solent, sed vix non difficilior. Carmina Russica et Polonica in linguam inventam vertebat.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Elementa universalis linguae Slavicae e vivis dialectis eruta et sanis logicae principiis suffulta, Budae, 1826
  • Zaklady vseslovanskeho jazyka, Vindobonae 1826 (idem Slovace).
  • Premena (i.e. Transformatio, articulum in periodico Zora)

De Herkelio[recensere | fontem recensere]

  • Łudmila Buzássyová, Ján Herkeľ a jeho dielo. Základy všeobecného slovanského jazyka odvodené zo živých rečí a podložené zdravými zásadami logiky. Bratislaviae 2009. (ISBN 978-80-223-2699-5) (Slovace)
  • Alexander Maxwell, The “Literary Dialect” in Slovak Nationalist Thought, in: The Weight of History in Central European Societies of the 20th Century. Central European Studies in Social Science, CES (Central European Seminar), Pragae 2005. (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]