Jump to content

Ioannina (nomus Graeciae)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Ioannina.
Situs pristini nomi Ioanninorum
Forma pristinorum demorum et communium Ioanninorum

Ioannina fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Epiri, cuius caput erat urbs Ioannina. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Epirum et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Ioanninae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!