Epirus (regio Graeciae)
Appearance
(Redirectum de Epirus (peripheria Graeciae))
Vide etiam paginam discretivam: Epirus (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:
Index regionum Graeciae hodiernae
Civitas: Graecia
Locus: 39°30′0″N 20°50′0″E
Nomen officiale: Περιφέρεια Ηπείρου
Situs interretialis
Civitas: Graecia
Locus: 39°30′0″N 20°50′0″E
Nomen officiale: Περιφέρεια Ηπείρου
Situs interretialis
Fines
Procuratio superior: Graecia
Forma
Gestio
Praefectus: Alexandros Kachrimanis
Vita
Incolae: 319 991
Zona horaria: UTC+1
Zona horaria: UTC+1
Tabula aut despectus
Epirus (Graece: Ήπειρος) est regio in Graecia boreo-occidentali. Partem meridianam regionis antiquae Epiri, cuius pars septentrionalis hodie ad Albaniam pertinet, amplectitur. Caput est Ioannina. Regioni hodiernae areae 9 200 km² sunt circiter 350 000 incolarum. Universitas est in Epiro, nomine Universitate Ioanninorum. Incolae vocantur Epirotae.
Unitates regionales
[recensere | fontem recensere]
Epirus in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisus est, quae - quamvis vi politica carentes - territorium pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:
Unitas regionalis | Incolae[1] | Sedes in consilio regionali | Demi |
---|---|---|---|
Arta | 78 134 | 11 | Arta, Georgius Caraiscacis, Cendrica Tzumerca, Nicolaus Scuphas |
Ioannina | 170 239 | 24 | Dodona, Ioannina, Conitsa, Metsobo, Pogoni, Borea Tzumerca, Zagori, Zitsa |
Prebeza | 59 356 | 9 | Parga, Prebeza, Zeros |
Thesprotia | 46 091 | 7 | Philiates, Hegumenitsa, Suli |