Ioannes de Cárdenas (medicus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Ioannes de Cárdenas (medicus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1563; Hispalis
Obitus: 1609; Mexicum
Patria: Mexicum

Officium

Munus: medicus

Ioannes, vulgo Juan de Cárdenas (Constantiae Iuliae[es] in Hispania natus anno 1563) annum agens quattuordecimum Mexicum se petivisse; artibus philosophiaeque et medicinae apud Universitatem Mexicanam se studuisse ait, professoribus Antonio Rubio[es], Ferdinando Ortiz de Hinojosa, Ioanne de Contreras, Ioanne de la Fuente. Ipse postea in eadem universitate professor fuerit; Guadalaxarae et Compostelae[es] insuper docuit. In Mexico saeculo XVII ineunte mortem obiisse dicitur.

Titulus operis Primera parte de los problemas y secretos maravillosos de las Indias Mexicopoli anno 1591 divulgati

Propter librum cuius titulus est Primera parte de los problemas y secretos maravillosos de las Indias, anno 1591 Mexicopoli divulgatum, innotuit, ubi scientiam scholasticam applicatur (schemate Problematum Ariostotelianorum adhibito) ad novitates naturales et humanas Novae Hispaniae. Eadem methodo res Peruvianas explicare in "altera parte" operis promisit, quae autem nunquam prodit.

Editiones operis[recensere | fontem recensere]

  • 1591 : Primera parte de los problemas y secretos maravillosos de las Indias. Mexicopoli: en casa de Pedro Ocharte
  • 1913 : 2a ed. Mexicopoli: Museo Nacional de Arqueología Textus