Latinitas nondum censa

Ioannes VI (imperator Russiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Antonii filius, imperator Russicus

Ioannes VI Antonii filius (Russice Иван VI, tr. Ivan VI, seu Иоанн Антонович, tr. Ioann Antonovič; natus 23 Augusti 1740 Petropoli, necatus 16 Iulii 1764 Schlusselburgi) fuit imperator Russicus a mense Octobre 1740 ad mensem Novembrem 1741, tempore autem regiminis suae ut Ioannes III (Russice Иоанн III, tr. Ioann III) notus.

Ioannes, cuius parentes fuere dux Brunsvicensis Antonius Ulricus (Theodisce Anton Ulrich Herzog von Braunschweig-Wolfenbüttel) et Anna, filia ducis Megalopolis-Suerinensis Caroli Leopoldi e uxore illius Catharina (filia tzaris Ioannis V), post mortem imperaticis Russicae Annae Ioannis filiae, sororis aviae eius, factus fuit imperator Russiae initio cum duce Ernesto Ioanne de Biron, dein cum Anna Leopoldi filia regente. Annum post tamen imperator haec infans deiectus est ab Elisabetha, filia Petri I, et ad finem vitae suae in carceribus mansit. Necatus est a custodia carcerali cum rebellis aliqui eum liberare temptavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem VI, imperatorem Russicum, spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Antecessor:
Anna
Imperator Russiae
1740–1741
Successor:
Elisabetha