Jump to content

Ioannes Sperl

E Vicipaedia
Effigies quam amicus Leibl fecit.

Ioannes Sperl (natus Norimbergae-Buch die 3 Novembris 1840, mortuus Epiningae die 29 Iulii 1914) fuit pictor Germanicus.

Scholam artisticam in loco natali suo rectoris Augusti Kreling frequentavit iturus Arnstadium ubi lithographus fiebat. Inde ab anno 1865 in Academia Artium Monacensi arti studuit magistris Anschütz et Arthuro Ramberg. Hic amicitiam contraxit cum Gulielmo Leibl, quocum usque ad mortem habitavit in oppidis Schondorf am Ammersee, Berbling, Aibling, Kutterling. Nonnullas imagines ambo una fecerunt, in quibus Leibl figuras atque Sperl topia pinxerunt (inter alia a venatione reversi).

Coepit opera typica conficere de matrimoniis rusticis, de iter facientibus in reditu, de tetraonum venationibus, etc. Postea topia amoena fecit, etiam prospectus procul cum Alpibus in fundo, conclavia, areas, hortos rusticos, etc. Tres imagines possidet Pinacotheca Nationalis Berolinensis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Eugen Diem: Johann Sperl. Ein Meister aus dem Leiblkreis. Bruckmann, München 1955.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sperl spectant.
Lege Ἰωάννης Σπέρλ ("Ioannes Sperl") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam