Ioannes Silk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Silk
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Silk: imago
Nativitas: 15 Septembris 1956; Kwajalein
Patria: Insulae Marsalienses

Officium

Ioannes (vulgo John) Silk (in atollo Kwajalein die 15 Septembris 1956 natus) est politicus insularum Marsaliensium.

Alumnus est collegii Regisiani Denverii in urbe Civitatum Foederatarum, ubi scientiae iuridicae studuit. In patriam reditus diurnarius, deinde iuris consultus operam dedit. Minister a proventu et evolutione ab anno 2000 usque in 2007 meruit, praeside Kessai Note, postea senator et a die 27 Martii 2009 usque in mensem Ianuarium 2012 minister a rebus externis. Die 1 Februarii 2016 iterum minister rerum externarum factus est, praeside Hilda Heine.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum insularum Marsaliensium