Ioannes Offredo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Offredo apud Quattuor Dies Dunquercae anno 2010.

Ioannes Offredo (natus Yoann Offredo Savigny-sur-Orge in suburbio Lutetiae die 12 Novembris 1986) est professionalis birotarius Francicus, qui hodie pro Wanty–Groupe Gobert, manu UCI Professional Continental, cursu viario certat.[1] Sua sola victoria professionalis fuit anno 2009 in Circuitu Picardiae, ubi stationem quartam vicit.

Consecutionibus in classicis veris cursibus innotuit. Anno 2017, locum quartum decimum in ambobus Circuitu Flandriae et Cursu Lutetia–Rosbacum[2] cepit. Consecutionem optimam in ullo monumento anno 2011 adeptus est, cum in Cursu Mediolano–Villam Matutiae locum septimum caperet. Ter in Circuitu Franciae certavit, annis 2017, 2018, 2019; in hoc ultimo cursu, praemium pugnacitatis post stationem septimam die 12 Iulii accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Almeida, Giampaolo (6 Ianuarii 2019). "Wanty-Groupe Gobert, il rinnovo di Backaert completa il roster 2019" (Italiane). SpazioCiclismo – Cyclingpro.net. Gravatar .
  2. "Van Avermaet wins Paris-Roubaix: Belgian claims his first career Monument victory," Cycling News, 9 Aprilis 2017.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Offredo spectant.