Ioannes Maier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Maier
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Februarii 1962; Brema
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Iudex, Politicus

Consociatio

Ioannes (Germanice Jens) Maier (natus die 10 Februarii 1962 Bremae) iudex et reum politicarum peritus Germanicus factionis AfD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maier Bremae natus et eruditus est. Postquam scholam finivit, Tubingae iurisprundentiae studebat atque anno 1986 primam probationem adeptus est. Anno 1991 secundam probatio ei in Saxonia Inferiore data est. Tum in ministerio scholarum Saxoniae operam dedit. Ab anno 1992 delator publicus erat et annis 1992 - 1996 apud scholam superiorem administrationis Misniae docuit. Ab anno 1997 iudex Dresdae est.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 1986 Maier sodalis factionis SPD erat. Anno 2013 ad novam factionem dextrae AfD accessit. Mense Septembri 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.

Contro versiae[recensere | fontem recensere]

Maier pars alae dextrae factionis est. Mense Maio 2016 indagatori extremae dextrae iudicio suo prohibuit, ne factionem NPD crimini daret, NPD facinora rassistica moliretur[1]. Mense Ianuario 2017 Dresdae dixit, in Europa hodie "gentes mixtae" crearentur. Praeterea regentes Germaniae culpa Holocausti Germanorum quasi cultum venerarentur. Factio extremae dextrae NPD sola Germaniam adiuvavisse[2]. De Andreae Behring Breivik Tromocrate Norwegicus dixit eum esse desperatione adductus homines multos interfecisse[3]. Die 3 Ianuarii 2018 filium tennilusoris Boris Becker, Noah Becker, apud twitter "seminigritam" nominavit. Paulo post affirmavit id adlatus eius se insciente scripsisse. Idcirco etiam factione sua atque praeside factionis Georgio Meuthen vituperatus est[4].

Familia[recensere | fontem recensere]

Maier uxorem duxit atque liberos duos habat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]