Georgius Meuthen

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Meuthen
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Meuthen: imago
Georgius Meuthen: imago
Nativitas: 29 Iunii 1961; Assindia
Patria: Res publica Foederalis Germaniae, Germania
Nomen nativum: Jörg Hubert Meuthen

Georgius (Theod. Jörg) Meuthen (natus anno 1961 Assindiae) oeconomiae peritus et vir publicus Germanicus factionis AfD est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, Meuthen Moguntini oeconomiae studebat et anno 1993 Coloniae doctor oeconomiae promotus est. Deinde pro ministerio vectigalium Hassiae operam dedit. Anno 1997 professor Universitatis Kehl factus est.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Meuthen, sodalis factionis AfD, anno 2014 frustra candidatus Parlamenti Europaei fuit,. Anno 2014 praeses vicarius factionis electus est atque die 4 Iulii 2015 etiam praeses secundus praeter Frauke Petry creatus est. Mense Decembri 2015 autem iterum praeses vicarius futurus erat, ut consilia factionis fuerunt[1]. Ad diem 25 Septembris 2017 autem cum Petry factionem rexit. Quae hoc die factionem reliquit. Ad diem 2 Decembris 2017 Meuthen solus praeses fuit, ab hoc die et Alexander Gauland praeses factionis est[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Meuthen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]