Latinitas nondum censa

Ioannes Kožedub

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Kožedub
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Kožedub: imago
Nativitas: 8 Iunii 1920; Obrazhiivka
Obitus: 8 Augusti 1991; Moscua
Patria: Unio Sovietica
Ioannes Kožedub

Ioannes Nicetae filius Kožedub (Ucrainice Іван Микитович Кожедуб, Ivan Mykytovyč Kožedub; Russice Иван Никитович Кожедуб, Ivan Nikitovič Kožedub; natus die 8 Iunii 1920 in vico Obražeevka nunc regionis Sumensis Ucrainae, mortuus die 8 Augusti 1991 Moscuae) fuit clarus aviator militaris Sovieticus, marescalcus aviationis URSS (ab anno 1985). In Bello Magno Patrio (quo tempore plus quam sexaginta aeroplanos Germanicos delevit) et in Bello Coreano participavit. Ter (annis 1944 et 1945) titulum Herois Unionis Sovieticae accepit. Nonnullos commentarios de eventa vitae suae scripsit, quorum clarissimus liber est Fidelitas Patriae («Верность Отчизне»).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Kožedub spectant.