Ioannes Green

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Ioannes Green
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Green: imago
Ioannes Green: subscriptio
Nativitas: 24 Augusti 1977; Indianapolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: John Michael Green

Officium

Munus: Scriptor, mythistoricus, Negotiator, film producer, YouTuber, literary critic, podcaster, children's writer, critic, diurnarius, editor, director, video blogger
Patronus: Booklist, Kenyon College

Consociatio

Religio: Episcopal Church

Familia

Coniunx: Sarah Urist Green

Memoria

Laurae: Edgar Award, Michael L. Printz Award

Ioannes Michael Green (natus Indianapoli Indianae die 24 Augusti 1977) est scriptor, moderator cinematographicus, et educator Americanus.  Est acceptor Printz Award 2006 propter primam mythistoriam Looking for Alaska[1], et eius quarta scripta mythistoria ab eo solo, The Fault in Our Stars, prima erat in indice New York Times Best Seller Ianuario 2012. [2] Anno 2014, in indice 100 Hominum Gravissimorum in Mundo Time Green inclusus est.[3]  Duae eius mythistoriarum, Paper Towns et The Fault in Our Stars, in pelliculas conversae sunt.

Green etiam est creator in YouTube. Anno 2007, cum Henrico Green fratre, Vlogfratres (Vlogbrothers) canalem interretialem condidit. Quocum etiam Crash Course, scholasticam seriem litteras, historiam, biologiam, et cetera docentem constituit. Anno 2019, canalis Vlogfratres 3 100 000 subscriptorum habet, et Crash Course 8 800 000 habet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Green natus a Michaele et Sydney Green Indianapoli Indianae.[4] Birminghamiae Alabamae et Orlando? Floridae a parentibus educatus est, cum Henrico fratre. Alumnus est Collegii Kenyonenis Gambieri Ohii, ubi linguae Anglicae et religionibus studuit.  E collegio, Green in Booklist Magazine laboravit. Dixit curriculum suum scribendi a laborando in Booklist inspiratum esse.[5]

Libri[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae[recensere | fontem recensere]

  • 2005 : Looking for Alaska ("Alascam Quaerere")
  • 2006 : An Abundance of Katherines ("Abundantia Catharinarum")
  • 2008 : Let it Snow: Three Holiday Romances ("Ningat: Tres Fabulae Festae") - cum Maureen Johnson et Lauren Myracle
  • 2008 : Paper Towns ("Chartacea Oppida")
  • 2010 : Will Grayson, Will Grayson ("Gulielmus Grayson, Gulielmus Grayson") - cum Davide Levithan
  • 2012 : The Fault in Our Stars ("Culpa in Stellis Nostris")
  • 2017 : Turtles All the Way Down ("Testudines Omnino Deorsum")

Filmographia[recensere | fontem recensere]

Filmographia Ioannis Green
Anno Titulus Partes agit Notae
2007-- Vlogfratres (Series YouTube) Se Cum Henrico Green fratre
2012-- Crash Course (Series YouTube) Se/Hospitem Scriptor et moderator cinematographicus
2014 Culpa in Stellis Nostris (pellicula) Patrem Iacobi Partes Detractae?
2015 Chartacea Oppida (pellicula) Vocem patris Beccae Partes Detractae, sed moderator cinematographicus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Michael L. Printz Winners and Honor Books". YALSA. American Library Association. Accessum 20 Ianuarii 2019.
  2. Cowles, Gregory (29 Ianuarii 2012). "Best Sellers – Children's Chapter Books". The New York Times.
  3. "John Green | TIME.com". Time Magazine. 23 Aprilis 2014. Accessum 20 Ianuarii 2019.
  4. Green, John (2012), The Fault in Our Stars (Londinii: Penguin), 316. ISBN 0-525-47881-7.
  5. "Bio-faq- John Green". http://www.johngreenbooks.com/bio-faq Accessum 19 Ianuarii 2019.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]