Disputatio:Ioannes Frossardus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Fons primae recensionis[fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 7. Lipsiae 1907, p. 164-165 (hic in interreti)

De nomine[fontem recensere]

"Ioannes Froissartius" vel "Froissartus" tardius, "Frossardus" paulo saepius in fontibus extra Vicipaediam reperio. Editiones chronicorum Latinae nomen "Frossardus" praeponunt: Frossardi ... Historiarum opus omne. Ergo titulum paginae nostrae "Ioannes Frossardus" suadeo. Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 20:17, 16 Maii 2020 (UTC)[reply]

Nihil contra habeamus! Revera etiam hic https://www.deutsche-biographie.de/pnd118536370.html versio Froissartii non proponitur. Tamen generatim - quod attinet et ad nomina locorum peto veniam hanc: etiam versionem quae auribus placet interdum praeferas. Quae versio potius inusitata esse potest. Me opiniante: Fonte uno invento versio vel rara adhiberi potest. Quoad laborem concretum Vicipaedianum: quis nunc FROISSARTIOS omnes FROSSARDIS substituet? Giorno2 (disputatio)
Id possumus facere, sed non necesse est. Linguis naturalibus synonyma admittuntur; systemate Vici redirectiones admittuntur. Si, exempli gratia, "Frossardum" ad caput paginae praeferimus, "Froissartius", fonte fidei digno attestatus, aliis contextibus legitimus manet.
Libris topographicis et historicis mediaevalibus, quos his diebus lego, omnis fere urbicula, omne fere oppidum, nomina Latina plura possidet. Si nomen singulum melius quam alia seligere possumus, iam bene fecerimus!
Fortasse hoc casu plures fontes exspectare oportet. Incertus sum. Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 17 Maii 2020 (UTC)[reply]