Ioannes Field

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Field

Ioannes Field (Eblanae, 26 Iulii 1782Moscuae, 23 Ianuarii 1837) fuit Hibernicus compositor ac clavilista.

Infans perpraecox, Field primo a Thoma Giordani docebatur antequam iuvenis Londinium migravit ut discipulus compositoris et clavilium fabricatoris Angloitalici Mutii Clementi fieret. Hic Field duxit, ut clavilia sua psallendo exhiberet, ad Franciam, Germaniam, tandemque Russiam, ubi Petropoli anno 1803 consedit. Ibi clavile psallendum docebat et, clavilista peritissimus, per Europam peregrinabat. Inclutus compositor proximis annis modo agnotus, primus auctor habetur illius formae cantus clavilistici "Nocturna" nuncupatae, quam Fridericus Chopin aemulatus amplius coluit. Denique, vinolentia et luxurie attritus, Moscuae pauper obiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]