Ioannes Brockmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Brockmann (natus 17 Iulii 1888 Paderbronnae, mortuus 14 Decembris 1975 Monasterii) vir publicus Theodiscus et sodalis Centri factionis erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

E familia ferroviariorum natus est et multos fratres habebat. Post scholam finitam seminarium magistrorum frequentabat et ab anno 1913 in schola elementari operam dedit. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1930 director scholae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bello Primo Mundiali finito ad factionem Centrum accessit, sodalis consilii vici, pagi et annis 1926 - 1933 legatus senatus terrae Borussiae erat. Cum anno 1933 Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, omnes honores amisit et anno 1934 etiam magister dimissus est. Clam fautores Centri conciliavit et post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam duos mensis in carcerem iactus est. Bello Orbis Terrarum II finito Brockmann cum aliis factionem Centri iterum condidit. Anno 1946 primo legatus ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfalia nominatus est et ad annum 1958 mansit. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1953 - 1957 etiam legatus ad Dietam Foederalem Germaniae erat. Electionem iam anno 1949 vicerat, sed mandatum tum recusaverat. Annis 1952 - 1969 praeterea praeses factionis Centri fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]