Ioanna Tripplehorn

E Vicipaedia
Wikidata Ioanna Tripplehorn
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Tripplehorn: imago
Ioanna Tripplehorn: imago
Nativitas: 10 Iunii 1963; Tulsa
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Leland Orser
Joanna Tripplehorn anno 1992

Ioanna Tripplehorn (vulgo Jeanne Tripplehorn) est scaenica Americana.

De vita et curriculo[recensere | fontem recensere]

Ioanna Maria Tripplehorn Tulsae in urbe Oclahomae die 10 Iunii anno 1963 nata est ex Susanna (Suzanne) et Thoma (Tom) Tripplehorn parentibus, qui, cum duorum annorum esset, divortium fecerunt. Finitis scholae studiis in Universitate Tulsensi et schola Juilliardiana versata est.

Tripplehorn scaenicae curriculum primis annis 1990 in Broadway iniit, nam in compluribus ludis, inter quos Antonii Čechov Tres sorores, partes agebat. Iisdem annis quattuor innotuit partibus cinematographicis, quae sunt Basic Instinct (1992), The Firm (1993), Waterworld (1995), Sliding Doors (1998).

Anno 2000 Ioanna histrioni Leland Orser nupsit. Filium habent anno 2002 natum.

Ab anno 2006 ad 2011 Tripplehorn in serie televisiva Big Love personam Barbarae Henrickson egit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Phelps, Brad (1991) The Prime of Miss Jeanne Tripplehorn. Tulsa World, 8 Martii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]