Basic Instinct

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basic Instinct
Sharon Stone, primarum partium actrix
Sharon Stone, primarum partium actrix
Ex imo instinctu
1992
Moderator:
Paulus Verhoeven
Factor:
{{{Producer}}}
Scriptor:
Joe Eszterhas
Primi Actores:
Michael Douglas
Sharon Stone
Compositor:
Jerry Goldsmith
Duratio:
128 min.
Lingua:
Anglica

Basic Instinct (Anglice; Latine fere "Ex imo instinctu") est pellicula Americana a Paulo Verhoeven moderatore anno 1992 edita. Primae partes pelliculae a Michael Douglas et Sharon Stone aguntur.

Actio[recensere | fontem recensere]

Nick Curran, detector biocolytarum criminalium Sancti Francisci caedem Iohannis "Johnny" Boz, possessoris diverticuli nocturni anteaque in musica rock celeberrimi, summa crudelitate factam investigat. Inter suspectos criminis praesertim amasia occisi numeratur, Catherina Tramell, romanciorum detectoriorum auctrix, cuius narrationes miro modo futura divinare et verae existere videntur. Nick Curran vi fascinatrice Catherinae laqueatur, quamquam ipse partes primas libri eius proximi agere videtur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Nickio Curran, cum cocaino ebrius duos viatores per errorem occidisset, rursus munus suum obire licet sed investigatione interna adhuc obstrictus cogitur psychologam biocolytarum et quidem amasiam suam quae fuit, Beth Garner, certis temporis spatiis interpositis visitare.

Johnny Boz occisus est, nudus et ad lectum suum adligatus repertus. Dubium non est, quin aculeo fragmentis glacialibus faciendis designato trucidatus sit ab aliqua quacum amore fructus est. Constat Catherinam Tramell ex deversorio Boz sera nocte exisse. Forsitan eum novissime viderit.

Nick Curran, ubi primum cum Gus Moran socio suo ad domum Catherinae Tramell vectus est, solam Roxy, amicam Catherinae, invenit, quae hanc innoxiam esse adfirmat. Catherinam dicit in villa sua in Stinson Beach sita versari. Ibi Catherinam inveniunt in sessibulo sedentem mareque intuentem. De sua cum Iohanne Boz coniunctione rogata immisericors de huius morte audit dicitque se et Boz una ex deverticulo nocturno profectos in suam quemque domum isse. Curran et Moran in stationem biocolytarum se conferunt. Mox Catherinam reperiunt auctricem praedivitem esse, quae librum de rockico qui fuit cantore scripsit, qui eodem modo ac Boz trucidatus est: alba fascia ad lectum adligatus, aculeo undique transfossus. Forsitan librum legerit aliquis resque ibi gestas imitatus sit? Aut forsitan Catherina Tranell homicida libro suo utatur fallaci testimonio absentiae?

Itaque Nick et Gus revehuntur, ut Catherinam in praetorium biocolytarum deducant. Haec iam in autocineto posteaque in interrogatione suum erga Nickium studium non dissimulat. In praetorio interrogata, Catherina provocatrice lascivia interrogatores lacessit: sigarellum exstinguere recusat ac, cum mutata femoris femori conserti positione suum interfemus ex minigunna in conspectum interrogatorum paulisper praebet, eam patet feminalibus carere. Dicit se in libro scribendo versari, qui de biocolyta criminali narret feminae fatalis amore capto. Negat sibi aliquid commune cum Iohanne Boz fuisse: sese nulla nisi futuendi causa in solitum locum coisse. Dixit se, cum librum de cantore rock trucidato scriberet, in notitiam Iohannis Boz venisse. Ut se vera locutam demonstret, se polygrapho investigandam offert; ex quo se facile expedit. Nick Catherinam ad domicilium revehit.

Res hac pellicula narratae plerumque Franciscopoli geruntur.

Vesperascente iam die Nick Curran cum sodalibus in taberna versatur et post tantum tempus primum poculum vischii Bourbon bibit. Ibi Marty Nilsen, praefectus investigationis internae, eum "sclopetatorem" vocitat atque ebriositatis sclopetandique cupiditatis accusat. Intrat Beth Gardner et viros pacare conatur. Deinde Beth et Nick ex taberna egressi in domum illius eunt, et hic illam in violentum coitum cogit. Beth postea narrat se in eadem classe ac Catherina apud Universitatem Berkeley psychologiae studuisse, et commemorat illis temporibus accidisse, ut ex professoribus unus, praeceptor Catherinae, aculeo trucidatus esset.

Postridie Nick ad villam Catherinae se confert. Ubi primum pervenit, eam animadvertit aliquo profecturam esse autocineto. Insolita velocitate usam secutus videt seniorem quandam mulierem paulisper salutare. Nick deinde autocineto Catherinam ad villam sequitur, extra quam per magnam fenestram eam dormitum euntem videt se in habitatione inlustrata exuentem – nudam, simul se spectari sensit.

Nick vita Catherinae investigata mulierem senem cognoscit Hazel Dobkins appellari ac die natali Christi anno 1950 maritum liberosque suos interfecisse. Etiam cognoscit professorem Berkleyensem aculeo trucidatum praeceptorem Catherinae fuisse. Itaque denuo ad huius villam se confert, ut, quos noverit quasque res antea gesserit, interroget. Apud Catherinam in mensa videt nuntia ex ephemeridibus excerpta de se suoque errore et sclopetatione, qua duo viatores occisi erant, narrantia. Alioquin perspicit Catherinam tales res de se cognovisse, quales nemo nisi Beth, psychotherapeuta biocolytorum, scire debeat. Intellegit insuper librum Catherinae futurum de se narrare. Nihilo minus inlecebra mutua adtracti, labiis propius accedentibus, in ardentem osculationem perveniunt. Intrat Roxy, Catherinae amasia, in invidiam adducta.

Aculeus glaciei frangendae.
Telum in hac pellicula crebro adhibitum.

Deinde Nick ad Betham adit, quae coacta concedit se a Nilsonio adductam esse, ut notitias omnes alios celandas dederet. Furibundus in grapheum Nilsenii inrumpit vimque inferens, quod notititas secretas Catherinae vendiderit, increpat. Officii munere intercluso, Nick domum it ac se potationi vespertinae dedit. Beth ad eum deversa se dicit etiam habere amorem, sed rixa vehementi facta a Nickio eicitur. Eadem nocte paulo post, Nilsen mortuus in autocineto invenitur, una sclopeti in caput emissione facta. Propter iurgium recens, Nick primus suspectus habetur, quamquam non comprehenditur. Nick autem ipse facinus suspicatur a Catherina commissum esse.


Nick porro vita Catherinae investigata cognoscit parentes eius mira quadam calamitate aëria perisse. Domum reversus Catherinam videt ad portam sedentem. Nick vischium Jack Daniel's praebet, illa autem primum quem scripsit librum donat, The First Time ('Primum') inscriptum, de puero narrantem, qui parentes suos calamitate quadam aëria occiderit. Catherina se dicit vesperi in diverticulum Boz ituram. Nick eodem it Catherinam videndi causa, sed illam et Roxyam videt inter se ardenter osculantes drogasque sumentes. Nihilo minus, coniunctim proficiscuntur ad villam Catherinae. Ibi ardentibus et fervidis fruuntur amoribus. Denique illa eiusmodi fasciis eum ad lectum adligat quibus adligatus repertus erat Johnny Boz. Paulisper quidem timeres, ne repeteretur eadem res, sed eo facto Catherina summam libidinis consecuta fascias solvit.

Nick in urbem reversus in tabernam nocturnam it, ubi Gus iam ebrius opperitur. Quem cum inde ad autocinetum adiuvat, Nick nigro autocineto veloci paene conliditur. Nocturna autocineti per Franciscopolin venatio fit, quae ita desinit ut autocinetum nigrum fugiens ex ponte erumpatur. Roxy auriga moritur. In inquisitionem vocatus Nick cum Betha duobusque psychiatris paulisper locutus iram tenere nequens foribus tonantibus egressus rursus ad Catherinam se confert. Hanc flentem videt, sine duritia animique frigore: se non intellexisse, Roxy quanta invidia affecta esset. Nick, perturbationem animi commiseratus, de suis suspicionibus dubitare incipit. Deinde se amori placabili indulgent. Exinde Catherina de puella quadam Liza Oberman narrat, quacum psychologiae studiosa amore Lesbico coniuncta esset: rem sibi male evenisse, cum ab ista puella esset obsessa.

Stinson beach
ubi villa Catherinae sita est.

Huius rei curiosus Nick de Liza Oberman apud universitatem inquirit, sed infectis rebus egressus Catherinam mendacii accusat. Quae tamen se non Oberman sed Hoberman dixisse adfirmat. Novata deinde inquisitione ex photographemate Lizae Hoberman Betham Gardner adgnoscit, quae interrogata amorem Lesbium quidem confitetur sed e contrario sese dicit a Catherina obsessam esse. Vita investigata cognoscit Betham alium quoque habuisse amorem Lesbicum, maritum eius obscuro loco interfectum esse, et Nilsenium in hac re investiganda anno preterito occupatum esse. Nick rursus ad Catherinam se confert, nunc eam arbitratus insontem esse. Sed illa eum duris verbis recipit: librum The Shooter inscriptum quem scriberet perfectum esse; actam esse fabulam amatoriam.

Haec dum geruntur, Gus Moran novum accipit nuntium de muliere quadam, quae se cum Catherina quondam cohabitasse dicit: magnas sibi res esse, de quibus narrare velit. Gus ad mulierem invisendam proficiscitur. Nick, vir deiectus, animo maesto comitatur sed in autocineto opperitur. Gus autem in aedes colloquio dictas ingreditur. Deinde ita fieri videtur ut novo libro Catherinae narratur. Gus enim e machina ascensoria exiens a cucullata quadam aculeo percutitur. Eodem tempore Nick, aliquid mali animo praesentiens, amico suo subcurrit, sed nimis sero venit. Gus enim supinus iacet moribundus cruoreque pollutus. Subito tabulamenti crepitu audito Nick figuram hominis videt. Betham adgnoscit in cryptoporticu stantem, dicentem se a Gusio per responsorium telephonicum esse accersitam. Repente omnes caedes – caedem Gusii, Nilsenii, Bozii – perspicit a Betha esse factas, ut culpa in Catherinam conferatur. Cum Beth dexteram in sinum suum movet, Nick, arbitratus eam cultrum pistoliumve adpetere, pistolio Gusii capto illam necat. Beth, ultimum spiritum ducens, Nickio "Te semper amavi" inquit. Nick, sinibus Bethae inspectis, nihil nisi suae domus clavem quam quondam dederat reperit. Iam se errasse putat, sed mox prope invenit aculeum cruentum flavumque capillamentum. In domo Bethae reperiuntur pistolium, quo Nilsen necatus est, nec non libri a Catherina scripti excerptaque ex commentariis periodicis de Catherina narrantia.

Nick domum revertitur et a Catherina necopinato salutatur. Quae, quod omnes quos amaret moriantur, queritur: cur illi sponsa fieri audeat? Sed mox in lecto sunt amoribus fruentes. Nick, tranquillato iam animo, de communi posteritate loquens "Ut cuniculi futuemus" inquit "et liberos procreabimus!" Catherina "Liberi" inquit "non mihi placent". Nick "Ergo solum futuemus!" inquit positione ita mutata ut tergum aperiat. Catherina autem lente manum tendere videtur aliquid infra lectum positum adpetitura. Ubi primum Nick silentium demiratus oculos ad Catherinam convertit, haec bracchio retracto illum amplectitur. Deinde oculi spectatoris de amoris voluptate fruentibus paulatim deorsum convertitur in rem sub lecto positam – nempe in aculeum ad usum paratum.