Coordinata: 29°16′37″S 177°55′24″W / 29.27694°S 177.92333°W / -29.27694; -177.92333

Insulae Kermadecenses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insulae Kermadecenses.

Insulae Kermadecenses[1] (Anglice Kermadec Islands; Maorice Rangitāhua[2]) sunt subtropicus insularum arcus in australi Oceano Pacifico situs, 800–1000 fere chiliometra ad septentriones et orientem versus Insulae Septentrionalis Novae Zelandiae, et spatium simile ad australem et occidentem versus Tongae. Quia secundum marginem Circuli Ignis Pacifici iacent, magnis terraemotibus aliquando afficiuntur.

Despectus in Insulam Raoul ex satellite.
Conspectus ex Insula Raoul.
Bathymetria Insularum Kermadecensium et regionis circumdantis.
Parma kermadecensis, pars biotorum maritimorum Insularum Kermadecensium.

Quibus insulis, in dicione Novae Zelandiae ex anno 1887, area 33.6 chiliometrorum quadratorum[3] est, cultoribus vacua praeter Stationem Insulae Raoul, continenter administratam maximeque septentrionalem Novae Zelandiae stationem.

Ex Ioanne Michaele Huon de Kermadec navarcho Francico, qui insulas annis 1790 per expeditionem d'Entrecasteaux visitavit, appellantur. Rangitāhua, nomen Maorianum etiam Insulam Raoul significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad nomen Latinum pertinent Metrosideros kermadecensis, planta familiae Myrtacearum (aliaeque plantae), et Parma kermadecensis, piscis familiae Pomacentridarum (aliaque animalia).
  2. Taonga, New Zealand Ministry for Culture and Heritage Te Manatu. "Kermadec Islands – Te Ara Encyclopedia of New Zealand" .
  3. "Data Table – Protected Areas – LINZ Data Service (recorded area 3359.9864 ha)". Land Information New Zealand .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gentry, Steven. 2013. Raoul & the Kermadecs: New Zealand's northernmost islands. Wellingtoniae: Steele Roberts Aotearoa. ISBN 9781927242025.
  • Trnski, Thomas, et Heidi Ann Schlumpf. 2015. Kermadec Biodiscovery Expedition 2011. Aucopoli: Auckland War Memorial Museum. ISBN 9780473335977.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulas Kermadecenses spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 29°16′37″S 177°55′24″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Encyclopædia Britannica