Insula mortuorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplar "Basileense" archetypum (1880)
Secundum exemplar "Neo-Eboracense" (1880)
Tertium exemplar "Berolinense" (1883)
Quartum exemplar (1884), photographice impressum
Quintum exemplar "Lipsiensis" (1886)


Insula mortuorum (Theodisce: Die Toteninsel) est pictura ab Arnoldo Boecklin facta, quae quinque exemplaribus inter annos 1880 et 1886 variis modis pictis consistit. In omnibus exemplaribus depinguntur insula praeruptis saxis munita cupressique funestae ex media parte consurgentes. In fronte videmus scapham a remige vectam appropinquantem sinui insulae, cuius saxis conditoria sepulcralia caesa sunt. In scapha stat figura nivea capulum ornatum custodiens, egrediendi locum religiose intuens.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Musée Bossuet, Hommage à «L'Ile des morts» d'Arnold Böcklin, Parisiis 2001
  • Franz Zelger, Arnold Böcklin, Die Toteninsel: Selbstheroisierung und Abgesang der abendländischen Kultur, Francofurti ad Moenum 1994 (series «kunststück»).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!