Insula Valetudinarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Insula (Theodisce: Insel-Spital sive vulgo Insel) est magnum valetudinarium universitatis Bernae in urbe Berna, Helvetia, situm.

Historia[recensere | fontem recensere]

Valetudinarium testamento Annae Seiler mulieris urbis Bernae anno 1354 fundatum anno 1531 in monasterium Sancti Michaeli apud Insulam reformationis causa vacuatum translatum fuit. Hospitium novum inter 1718 et 1724 architecto cisarulaneo Francisco Beer constructo anno 1888 demolitum est propter constructionem Curiae Confoederationis Helvetiae eo loco. Iam 1884 novum valetudinarium Insula universitatis bernensis erectum est. Medico Insulae Emilio Kocher anno 1909 primo chirurgo praemium Nobelianum tribuitum est.

Saeculo 20 pagus Berna nonnulla aedifica ad usum clinicarum valetudinarii instituit et inter ea magnam turrim aegrorum architecturae modernae. Ab anno 2011 helicoptera hoc valetudinarium mediante GPS adeunt etiam stato caeli nubiloso.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fredericus Leu: Das Inselspital: Geschichte des Universitätsspitals Bern, 1954–2004, Thuna 2006.
  • Elisabetha Rüedi: Die Pflege und das Pflegemanagement in ständigem Wandel. Geschichte der Krankenpflege im Inselspital 1954-2004, Turego 2008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]