Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 72°40′N 99°00′W / 72.667°N 99°W / 72.667; -99

Insula Principis Cambriae (Nunavut)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insula Principis Cambriae in Nunavut.
Despectus ex aere in Insulam Principis Cambriae et insulas propinquas.
Ursus maritimus fragmentum glaciei natantem in Freto Frankliniano ad orientem Insulae Principis Cambriae versus defendit. Vestigium sanguineum monstrat praedam trans fragmentum tractam fuisse. Photographema Septembri 2019.

Insula Principis Cambriae[1][2] vel Insulae Principis Walliae[1] (Anglice Prince of Wales Island; Francice Île du Prince-de-Galles), una ex maioribus Archipelagi Arctici Canadiensis insulis arcticis, in Nunavut Canadae inter insulas Victoriam et Somersetensem atque ad meridiem Insularum Reginae Elizabethae versus iacet. Ut facilius administretur, in regiones Qikiqtaaluk et Kitikmeot dividitur. Coloniae perpetuae absunt.

Area Insulae Principis Cambriae est 33 339 chiliometra quadrata. Insula est quadragesima a maxima orbis terrarum insula et decima a maxima in Canada sita.

Ex Alberto Eduardo, primigenito Victoriae Reginae filio, tunc annos decem nato et iam Principe Cambriae, primum anno 1851 appellata est; qui princeps tandem anno 1901 Eduardus VII rex regnare coeperit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Latine legitur nomen insula Principis Cambriae apud Friderici Benjamin Osiander Epigrammata in diversas res musei sui anatomici et pinacothecae cum figuris aere incisis et expressis, ed. secunda (Gottingae: sumptibus auctoris impressa, typis J. C. Baieri, 1814), p. 173; sed haec locutio aliam quidem insulam attingere videtur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blackadar, Robert Gordon. 1967. Precambrian Geology of Boothia Peninsula, Somerset Island, and Prince of Wales Island, District of Franklin. Ottavae: Department of Energy, Mines and Resources.
  • Christie, Robert Loring. 1967. Stratigraphic Sections of Palaeozoic Rocks on Prince of Wales and Somerset Island, District of Franklin, Northwest Territories. Ottavae: Queen's Printer.
  • Dyke, Arthur S. 1992. Quaternary Geology of Prince of Wales Island, Arctic Canada. Ottavae: Geological Survey of Canada. ISBN 0-660-14408-5.
  • Mayr, Ulrich. 2004. Geology of eastern Prince of Wales Island and adjacent smaller islands, Nunavut (parts of NTS 68D, Baring Channel and 68A, Fisher Lake). Ottavae: Geological Survey of Canada. ISBN 0-660-18804-X.
  • Osborn, Sherard. 1852. Stray leaves from an Arctic journal, or, Eighteen months in the polar regions: in search of Sir John Franklin's expedition, in the years 1850–51. Novi Eboraci: Putnam’s. Archivum.
  • Savours, Ann. 1999. The Search for the North West Passage. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0312223724. Archivum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Principis Cambriae spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 72°36′0″N 98°32′0″W • OpenStreetMap • GeoNames  • Encyclopædia Britannica