Jump to content

Insula Christi Natalis (Nova Scotia)

Coordinata: 45°58′20.32″N 60°44′54.00″W / 45.9723111°N 60.74833°W / 45.9723111; -60.74833
E Vicipaedia

Insula Christi Natalis Novae Scotiae (Scotice: Eilean na Nollaig) est commune Municipalitatis Regionalis Capitis Britonici in Capite Britonico Novae Scotiae Canadae situm. Habet diribitorium postalicum, stationem vigilium adversus incendia institutorum, et paucos habitatores. Diribitorium cartas postalicas ex omne orbe terrarum paulo ante tempus Natalis accipit ut pittacia cursualia adquirere possunt. Insulae est litus pulchrum putatum aditumque ad lacum Bracchii Aurei. Insula ex quodam homine appellatur qui ibi habitabat cui nomen fuit Christmas (Latine 'Christi Natalis'); in Insula Manium mortuus est, ad litus adiacenti. Mi'kmaw, primi indigenae, regionem Abadakwichéch 'parva pars assignata' appellabant.[1]

Res Gadelicae

[recensere | fontem recensere]

Statio siphonariorum Insulae Christi Natalis Feis An Eilein aestate quotannis habet, ferias Gadelicas quae musicam, saltationem, et culturam Gadelicas vehementius dicunt. Mense Augusto fit, atque lasciviam lanae (Anglice milling frolic), saltationes quadratas, incendium agreste (Anglice bonfire), utriculis ludus, saltationem graduum, fides et clavicymbala docta, aliasque res comprehendit, inter quas institutio linguae, scientiae popularis, et musicae Gadelicae.

Nonnulli senes lingua Scotica (Gadelica) iam utuntur, quia multi Scoti terrarum altarum in Insulam Christi Natalis ob purgationes terrarum altarum immigraverunt.

Nexus interni

  1. S. T. Rand, Micmac Place-Names in the Maritime Provinces and Gaspe Peninsula (1919), p. 11.