Inscriptio Behistunia

E Vicipaedia
Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa.

Inscriptio Behistunia est inscriptio trilinguis iussu Darii I, Persarum regis, cuneiformibus signis saxo incisa. Centum metris supra viam Babylone Ecbatana ducentem posita est, ne quis eam eradere aut aliter laedere posset. Persice, Accadice, Elamitice narrabat quomodo magum Gaumatam die 10 mensis Bagavadis (29 Septembris) anno 522 a.C.n. occiderit, usurpatorem qui per septem menses nomine Bardya, Cambysis fratris et Cyri filii, regnaverat. Deinde enumerat viros et provincias seditiosas quae primo anno auctoritatem suam aspernatae erant et quomodo eas subegerit (undeviginti victorias uno anno retulisse sese gloriabatur). Sex nobiles Persas quoque nominat qui secum illas res novas peregerunt, et gratias Ahurae Mazdae deo suo agit. Textus Persicus in quattuor columnas et 515 versus digestus est.

Res ipsa obscura estː sicut ipsa inscriptio historici Graeci Ctesias (qui Bardya Tanyoxarcen appellat) et Herodotus (qui Bardya Smerdin appellat) fratrem Cambysis ita occulte interfectum narrant, ut paene omnes Persae illam caedem ignorarint. Hoc tantum inter se differunt quod Herodotus Cambysen ex Aegypto qui fratrem occideret misisse adfirmat, Darius et Ctesias antequam in Aegyptum proficisceretur. Ita Gaumata per plures menses homines decipere potuit. Fortasse tamen coniurati verum Bardya occiderunt et Darius mendax est ut qui heredem regni de medio sustulit et scelus suum fabula occultare vult. ̥Moderni indagatores de hac re dissentiunt.

Praeter textum figurae sculptae quoque erantː figura supra ceteras eminens est Darius ipse, post eum Intaphrenes arcum tenet et Gobryas hastam (utrique in septem coniuratis fuerunt qui Gaumata/Bardya everterunt). Ante regem novem duces rebelles vincti mox morituri sunt. Sub pedibus regis Bardya/Gaumata calcatur et supra scaenam volitat deus Ahura Mazda.

Ex ea trilingui inscriptione medio saeculo undevicensimo aenigmata scripturae cuneiformis ab Henrico Rawlinson aliisque solvi potuerunt, ut ex tabula Rosettana hieroglyphica Aegyptia per Champollionem. Lingua Accadica iam a tertio millenario a.C.n. cuneiformibus signis notabatur; econtra primus Darius scripturam cuneiformem linguae Persicae aptari iussit. Lingua Persica saeculo undevicensimo iam alias nota erat, lingua Accadica ignota sed ut lingua Semitica interpretatu facilior. Lingua Elamitica suis generis est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Pars monumenti ː Gaumata/Bardya a Dario calcatur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]