In vino veritas

E Vicipaedia

In vino veritas (Graece Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια) est adagium vetus, quod significat «ebrietatem animi fucum tollere et quicquid in pectore conditum est, in apertum proferre»[1].

De origine adagii secundum Erasmum[recensere | fontem recensere]

Plinius «Vulgoque», inquit, «veritas attributa vino est»[2].

Horatius autem scripsit: «Quid non ebrietas designat? Operta recludit»[3].

Effertur et ad hunc modum apud Athenaeum «Οἶνος καὶ ἀλήθεια»[4], id est «Vinum et veritas».

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Desiderius Erasmus, Adagia, I.7, 617
  2. Plinius, Historia naturalis, XIV.22
  3. Epistulae, I.5, v. 16
  4. Athenaeus, Deipnosophistae, 37e

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Desiderius Erasmus, Adagia, I.7, 617