Imperium Sokoto
Appearance
Imperium Sokoto,[1] sive chalifatus vel sultanatus Sokotoensis,[2] fuit civitas sui iuris Africae Occidentalis, quae saeculo undevicenimo in terris Nigeriae borealis hodiernae floruit.
A gente Fula creatum est; Osman dan Fodio dux et Islami magister gihad Fulanum contra paganos anno 1804 declaravit. Urbes Haussanae liberae occupatae a Fulanis sunt, et multi homines victi (Bornu, Adamawa, Nupe aliique). Mahometis Osmani filius et heres bella continuavit. Kebbi amiratus ultimus a Sokotensibus saeculo undevicensimo occupatus est, cum iam exercitus Britannicus has terras invaderet; ad annum 1903 Sokoto a Britannis destructum occupabatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]+