Latinitas nondum censa

Imperator Iaponiensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Imperator Iaponensis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Akihitus, imperator Iaponensis ex anno 1989.
Sigillum imperatoris Iaponiensis.

Imperator Iaponiensis est monarchus caerimonialis in Iaponiensi monarchia constitutionali et caput familiae principalis Iaponiensis. Secundum constititionem 1947, quae Imperium Iaponiense dissoluit, vir est symbolum civitatis unitatisque populi. In lingua ipsorum appellatur Tennō (天皇) significans 'princeps caelestis', prius et Mikado (帝) (titulus adhibitus usque 1867). Etiam est summus pontifex religionis Shinto, religionis vernaculae Iaponiensis, secundum quam ipse et familia sua sunt proles ex Amaterasu, dea Solis.

A vetere tempore tria ornamenta sacra significant legitimationem imperatoris ut successoris Solis: gladius (ame no murakumo no tsurugi) et speculum (yata no kagami) et gemma (yasakani no magatama).

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]