Immunitas gregalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capsa superiore monstratur dispersio morbi contagiosi in multitudine hominum, cum pauci (rubri) contagione inficiuntur, et ceteri (caerulei) sani et sine immunitate sunt: morbus libere in multitudine dispergitur. Capsa media: minor pars hominum (flava) immunitatem obtinuit aut vaccinatione aut aegrotando, maior autem pars immunitate carens inficitur contagione. Capsa infima: magna multitudo immunitatem obtinuit, quare immunitas gregalis reliquis praebetur.

Immunitas gregalis est, cum satis multi homines, postquam morbo contagioso aegrotarunt, consanuerunt, ita ut reliqui cives melius morbum effugere possint. Nam cum homines immunes non iam alios inficiant, tenor turbatur contagionum, quare morbus, quominus vulgetur, retardatur. Quo plures homines immunes facti erunt, eo minor erit grex contaminatorum, in quos homines nondum morbo implicati incidere possunt.[1]

Immunitas plerumque vaccinatione obtinetur aut, nisi vaccinum praesto est, aegrotando. Ut primum ad certum finem ventum erit, morbus immunitate gregali abolescet.[2] Ex qua abolitione, si per orbem terrarum fit, eradicatio morbi consequi potest.[3] Itaque anno 1977 immunitas gregalis vaccinatione effecta ad variolam eradicandam magnopere contulit.

Immunitas gregalis non ad omnes pertinet morbos sed solum ad contagiosos, qui contagione in alios transeunt. Nam tetanus non contagiosus morbus est, verum tamen perniciosus, cui immunitas gregalis non convenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gordis 2013: 26-27; Merrill 2013: 68-71; Fine & al. 2011.
  2. Somerville & al. 2013: 58-59.
  3. Cliff & Smallman-Raynor 2013: 125-136.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cliff, A. & Smallman-Raynor, M. (2013) Oxford Textbook of Infectious Disease Control: A Geographical Analysis from Medieval Quarantine to Global Eradication. Oxford University Press.
  • Fine, P. & Eames, K. & Heymann, D. L. (2011) 'Herd immunity': A rough guide. Clinical Infectious Diseases 52 (7): 911–916.
  • Gordis, L. (2013) Epidemiology. Elsevier Health Sciences.
  • Merrill, R. M. (2013) Introduction to Epidemiology. Jones & Bartlett Publishers.
  • Somerville, M.; Kumaran, K.; & Anderson, R. (2012) Public Health and Epidemiology at a Glance. John Wiley & Sons.