Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ilf et Petrov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ilf et Petrov, 1932.

Elias Ilf (Russice Илья Арнольдович Файнзильберг Ilya Arnoldovich Feinsilberg, 1897–1937) et Eugenius Petrov (Russice Евгений Петрович Катаев Yevgenij Petrovich Kataev/Katayev, 1902–1942) fuerunt scriptores orationis solutae Sovietici, qui annis 1920 et 1930 floruerunt. Plerumque una scribere solebant, quam ob rem paene semper Ilf et Petrov appellabantur. Odessae nati sunt. Eorum magna opera fortasse sunt Duodecim Sellae (1928) et sequela Vitula Aurea (1931), mythistoriae satiricae. Etiam ludos scaenicos fabulasque breves conscripserunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ilf et Petrov. 2007. Ilf and Petrov's American road trip: the 1935 travelogue of two Soviet writers Ilya Ilf and Evgeny Petrov, ed. Erika Wolf, textus Aleksandr Rodchenko and Aleksandra Ilf, conv. Anne O. Fisher. Novi Eboraci: Cabinet Books: Princeton Architectural Press. ISBN 1568986009, ISBN 9781568986005.
  • Milne, Lesley. 2003. Zoshchenko and the Ilf–Petrov partnership: how they laughed. Birmingham: Department of Russian, University of Birmingham. ISBN 0704424282.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ilf et Petrov spectant.