Ika Hands

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ika Hands ('Manus ika') est pellicula documentaria a Roberto Gardner moderatore ethnographico anno 1988 facta.

Pellicula in Serra Nivata Sanctae Marthae Colombiae septentrionalis capta est. Homines in ea conspecti fortasse sunt soli culturae Taironae superstites. Pellicula, quod ad singula varia spectat, res vitae quotidianae monstrat dum interiorem personae gravis in commune vitam in medium proferre conatur. Hoc per usum machinae photographicae fit---quod, ut Gardner in brevi praefatione dicit, camera facere non iam designatur. Quod tandem videtur est homo partim mysticus, partim presbyter, partim communis domus possessor, qui ritus perfungitur precesque per meditationem solitariam et in speciem molestam offert, saepe cum suis cantibus et carminibus adiunctus. Est in pellicula conatus ad inveniendam formam novam non solum datorum tractorum, sed etiam animi motus et animi patefacti.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Sociologia Haec stipula ad sociologiam spectat. Amplifica, si potes!