Ignatius von Rudhart

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ignatius von Rudhart

Ignatius (Theod. Ignaz) von Rudhart (natus die 11 Martii 1790 in oppido Weismain/Franconia, mortuus die 11 Maii 1838 Tergestis) iuris prudens atque vir publicus Bavaricus et Graecus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Rudhart Landishutae iurisprudentiae studebat. Ab anno 1811 professor Universitatis Herbipolensis erat. Ab anno 1817 administer publicus superior operam dedit et anno 1819 sodalis Academiae scientiarum Bavaricae factus est. Annis 1825 - 1832 legatus ad senatum terrae Bavariae fuit. A rege Ludovicus I Bavariae nobilitatus est et anno 1837 in Graeciam iit, ubi die 14 Februarii primus minister regis Othonis atque administer rerum exterarum Graeciae nominatus est. Sed iam die 20 Decembris eiusdem anni se a magistratu recessit. In patriam rediens Tergestis mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]