Ignatii Jones effigies (van Dyck)

E Vicipaedia
Ignatius Jones: delineamentum creta rubra ab Antonio van Dyck facta (Chatsworth)
Ignatius Jones: tabula ab Antonio van Dyck pigmentis picta (Eremitagium Petropolitanum)
Ignatius Jones: protome, a delineamento imitata, ab Ioanne Michaele Rysbrack ad Templum Britannorum Illustrium (Temple of British Worthies) iuxta Stowe iussu Ricardi Temple anno circiter 1735 parata

Ignatii Jones effigies, illius scilicet qui architectus fuit Britannicus et designator scaenicus, annis fere 1532/1536 ab Antonio van Dyck creta rubra et mox pigmentis facta est.

Tabula coloribus picta olim in collectu Roberti Walpole apud aulam Houghton comprehensa est. Hodie, sicut aliae ex hoc collectu tabulae, Petropoli in Eremitagio ostentatur.

Delineamentum creta pictum in collectu ducum Devoniae servatur apud Chatsworth. Saepe a pictoribus posterioribus imitatum est, iam tempore pictoris a Roberto van Voerst et Wenceslao Hollar, multo tardius anno 1758 a Gulielmo Hogarth. Iam anno fere 1735 protome Ignatii Jones, a delineamento van Dyck imitata, ab Ioanne Michaele Rysbrack parata est ad Templum Britannorum Illustrium (Temple of British Worthies) iuxta Stowe iussu Ricardi Temple confectum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Imitationes[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.