Latinitas bona

Iacobus Pontanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iacobus Pontanus (Germanice Jakob Spanmüller, 1542 - 1626), magister linguae Latinae e Bohemia septentrionali oriundus, Brixiae sive Ponte natus, in Academia Societatis Iesu Pragensi lauream adeptus; quam Societatem ibidem ingressus Ingolstadium et Augustam Vindelicorum in Bavaria petivit, ubi in arte grammatica, poetica necnon rhetorica maxime excelluit. Plurimos libros de arte Latine scribendi necnon versus fundendi conscripsit; ipse denique ad eloquentiam discipulorum meliorem reddendam Progymnasmata Latinitatis composuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]